- GALLIA Belgica
- GALLIA Belgicaterminatur ab Or. Rheno fluvio, a Sept. partim Rheno, partim Oceano Germanico, ab Occas. mari Britannico et Gallia Celtica, a qua etiam terminatur in Austr. Nunc in plures provincias dividitur, nempe in Picardiam, Campaniam ex parte, Lotharingiam, Alsatiam, Germaniam cis Rhenum, et partem Australem Belgii, quae partim Regi Franciae, partim Regi Hispaniae subest. Belgium enim versus Bor. fuit sub Germania comprehensum. Ex his partibus Gallia Aquitanica tota Regi Franciae subest, uti et Gallia Narbonensis, exceptâ Sabaudiâ, et Gallia Celtica seu Lugdunensis exceptis Helvetiis et Sequanis; et ex Gallia Belgica, maior pars ipsius imperio subest, nempe Picardia, Campania, Alsatia, Artesia, pars Flandriae, et Hannoniae, cum parte Lotharingiae. Colonienses autem, Trevirenses, Clivenses, Iuliacenses, et Leodienses sunt in Germania, et propriis parent Principibus: Altera vero pars Belgii Australis Hispanum agnoscit dominium, demptâ tantûm aliquâ parte, quae subest dominio Hollandorum. Urbes Galliae Belgicae clariores nunc sunt. Abbavilla, Abbeville, in Picardia.Ambiani et Ambianum, Amiens, in Picardia. Atrebatum, Arras, in Attesia. Avenna, Avesne, in Hannonia. Augusta Veromanduorum, olim Episcopal. nunc Abbatia, Vermand, in Picardia. Barrum Ducium, Barle Dui, in Barensi Duc. * Bellovaci, Beauvais, in Ins. Franciae. Bethunia, Bethune, in Hannonia. * Bononia, Bologne, in Picardia. Calerum, Calais, in Picardia. Carolopolis, Charleville, in Campania. Catalauni, Chalons sur Marne, in Campania. Compendium, Compiegne, in Ins. Franciae. Corbia, Corbie, in Picardia. Cortracum, Courtray, in Flandria. Duacum, Dovay, in Flandria. Dunquerca, Dunquerque, in Flandria. Durocottorum. Vide Rhemi. Fara, la Fere, in Picardia. Furnae, Furnes, in Flandria. Gravelinga, Gravelines, in Flandria. Guisia seu Cusia, Guise, in Picardia. Hamum, Ham, in Picardia. Hedinum, Hedin, in Artesia. Ianvilla, Ioinville, in Campania. Insulae, Lisle, in Flandria. Laudunum, Laon, in Ins. Franciae. Maceriae, Maisieres, in Campania. Marsalium, Marsal, in Lotharingia. * Metae, olim Mediomatrices, Metz, in Lotharing. Mons S. Vinoci, Vinoxbergue, in Flnadria. Monstrolium, Montrevil, in Picardia. Mosomium, Mouson, in Campania. * Nancaeium, Nancy, in Lotharingia. Noviodunum et Noviomum, Noyon, in provincia Insulae Franciae. Perona, Perone, in Picardia. Quinctinopolis, S. Quentin, in Picardia. Retelium, Retel, in Campania. * Rhemi, quae et Durocottorum, Reims, in Campania. Sedanum, Sedan, in Campania. Silvanecti et Silvanectum, Senlis, in Ins. Franciae. Suessionae, veteribus Suessiones, Soissons, in Insula Franciae. Theodonis villa, Thionville, in Ducatu Luxemburgico. Tornacum, Tournay, in Flandria. * Tullum, Toul, in Lotharingia. Virodunum, Verdun, in Lotharingia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.